gratae mihi tuae litterae fuerunt; ex quibus intellexi, quod etiam sine litteris arbitrabar, te summa cupiditate adfectum esse videndi mei. quod ego ita libenter accipio,
ut tamen tibi non concedam; nam tecum esse, ita mihi
commoda omnia quae opto, contingant, ut vehementer velim! etenim, cum esset maior et virorum et civium bonorum et iucundorum hominum et amantium mei copia, tamen erat nemo, quicum essem libentius quam tecum, et pauci, quibuscum essem aeque libenter; hoc vero tempore cum alii interierint, alii absint, alii mutati voluntate sint, unum medius
fidius tecum diem libentius posuerim quam hoc omne tempus cum plerisque eorum, quibuscum vivo necessario. noli enim existimare mihi non solitudinem iucundiorem esse, qua tamen ipsa uti non licet, quam sermones eorum, qui frequentant domum meam, excepto uno aut summum altero.
neque me tamen ulla res alia Romae tenet nisi exspectatio rerum Africanarum; videtur enim mihi res in propinquum adducta discrimen. puto autem mea non nihil interesse, quamquam id ipsum, quid intersit, non sane intellego, verum tamen, quicquid illinc nuntiatum sit, non longe abesse a consiliis amicorum. est enim res iam in eum locum adducta, ut, quamquam multum intersit inter eorum causas
qui dimicant, tamen inter victorias non multum interfuturum
putem.
sed plane animus, qui dubiis rebus forsitan fuerit infirmior, desperatis confirmatus est multum; quem etiam tuae superiores litterae confirmarunt, quibus intellexi, quam fortiter iniuriam ferres; iuvitque me tibi cum summam humanitatem tum etiam tuas litteras profuisse. verum enim scribam: teneriore mihi animo videbare sicut omnes fere, qui vitam ingenuam in beata civitate et in libera re p. viximus.